Hermannus Hugo, Pia desideria (1624)
Table of contents ↑Dolores inferni circumdederunt me, præoccupaverunt me laquie mortis [9]
ERgo iterum Actæon aliquis noua fabula fiet,
Infelix canibus, præda voranda suis?
En, mihi mens nemorum studijs iuuenilibus arsit,
Et perijt studijs mens prope capta suis.
Mens fuit, ancipites venatu pellere curas;
Non tamen in syluis, pulcra Diana, tuis.
Sylua mihi rapidis non est latrata molossis,
Lustra nec infestâ sollicitata cane.
Nec iuga Taygeti neque Mænala territa cornu,
Nec fuluus volucri cuspide stratus aper.
Nec mea Parthenijs circumdata retia syluis,
Nec meditata feris callida lina dolos.
Numquam ego vel pedicas, venabula, tela, vel arcus,
Vlláve Spartanæ Virginis arma tuli.
O vtinam mensista mihi, Dictynna, fuisset!
Non ego nunc prædæ cingerer arte meæ.
Heu quibus imprudens studiis mihi torpuit ætas!
Quin potiùs, nemorum crura notata rubis?
Cur quæsita tuis mihi præmia, Bacche, trapetis?
Aut agitata tuis præda, Cupido, iugis?
Non tantùm pharetram neque tantùm tela Cupido,
Cauta sed, vt fallas, fila, plagasque geris.
Pampineos tantùm neque concutis Euie thyrsos,
Sunt quoque, quêis capias ebria crura, doli.
Cùm surgit Dalilæ Sampson malè tonsus ab vlnis,
Vincta Philisthæo brachia fune tulit.
Cùm iacet ignoto Noe superatus Iaccho,
Compede succiduos stringis Iacche pedes.
Ecce, volupta suis iam me quoque cassibus ambit,
Quæ toties votis præda petita meis.
Hei mihi, quot circum pedicarum indagine cingor!
Seu fera venantûm præpete septa globo.
Scilicet illa fuit spectri feralis imago,
Antonio, celsi culmine visa iugi:
Cùm patuêre, oculi collecta sub vnius ictum
Omnia, quæ mundo didita regna iacent;
Omnia, ceu paruâ tellusque, polusque tabellâ,
Pictaque stant minimo corporatota vitro:
Omniaque hæc ingens obsepserat vndique rete,
Multaque furtiuis stamina sparsa vijs.
Quisque suos laqueos, sensit sua vincula quisque;
Hic caput, ille pedes vinctus, & ille manus.
Nempe suâ capitur laqueatus quisque voluptâ,
Vt visco stolidæ decipiuntur aues.
Ah! sua nexilibus tendit mors vndique tramis
Retia, arachnæo callidiora dolo.
Vtque sedet nigro venator araneus antro,
Insidians pennis, stridula musca tuis:
Sensit vbi motâ trepidare cubilia, tela,
Emicat, & trepidam raptat in antra feram:
Aut qualis viridi latet arbore callidus auceps,
Pennipedi meditans vincla dolosa gregi.
Linigeros abdit vicino gramine vallos,
Spargit & in nitido plurima grana solo.
Et circum inclusas secretâ crate volucres,
Quæque canant vinctæ compede, ponit aues.
Hæ saltu, & cantu; leuis ille for amine buxi;
Hæ socias; prædam, decipit ille suam.
Venantûm haud aliter scelerum comitata coronæ
Implicat insidijs mors sua quemque suis.
Quique super laqueos nisus dare corpora saltu,
Heu miser, in stygias præcipitatur aquas!

Ambr. de bono mortis cap. 5.
Auis enim quæ descendit ex alto, vel quæ
in altum se extollere non potest, frequenter
aut laqueis capitur, aut visco fallitur, aut qui-
buscumque irretitur insidijs: sic quoque &
anima nostra. Laqueus, in auro; viscus, in ar-
gento; nexus, in prædio; clauus est in amore.
Dum aurum petimus, strangulamur; dum ar-
gentū quærimus, in visco eius hæremus; dum
prædium inuadimus, alligamur. Quin etiam
mulieris decus, dum tentat, astringit.

Bern. serm. 3. super Qui habitat
in adiutorio.
Sed qui sunt venatores isti? venatores vti-
que pessimi & nequissimi, callidissimi & cru-
delissimi. Venatores qui cornu non sonant
vt audiantur, sed sagittant in occultis imma-
culatum. Ipsi Rectores sunt tenebrarum ha-
rum, astutissimi versutiâ & malitiâ diabolicæ
fraudis; ita vt, sicut est ante venatorē bestia;
sic ad eorum comparationē sit quilibet astu-
tissimus hominum.

Aug. soliloq. cap. 16.
Ecce tetendit ante pedes nostros la queos
infinitos, & omnes vias nostras varijs imple-
uit decipulis, ad capiendas animas nostras, &
quis effugiet? laqueos posuit in diuitijs, la-
queos posuit in pauperatate, laqueos tetendit
in cibo, in potu, in voluptate, in somno, & in
vigiliâ; laqueos posuit in verbo, & in opere,
& in omni viâ nostrâ.

Greg. lib. 14. mor. c. 6. in c. 18. Iob.
Abscondita est in terrâ pedica eius, & decipula il-
lius super semitam. In terrâ pedica absconditur,
cùm culpa sub terrenis commodis occulta-
tur; inimicus quippe insidians ostendit hu-
manæ menti, in terreno lucro, quid appetat,
& occultat peccati laqueum, vt eius animam
stringat, quatenus videat quid est quid con-
cupiscere valeat, & tamen nequaquam vi-
deat in quo culpæ laqueo pedem ponat. Et
tunc ab antiquo hoste super semitam deci-
pula ponitur, quando in actione huius mun-
di, quam mens appetit, peccati laqueus pa-
ratur; quæ videlicet non facilè deciperet, si
videri potuisset; sic quippe decipula ponitur,
vt dum esca oftenditur, nequaquam ipsa à
transeunte videatur. Sæpè ergo proponun-
tur animo cum culpâ honores, diuitiæ, salus,
& vita temporalis, quæ mens infirma, dum
quasi escam videt, & decipulam non videt,
per escam quam vidēs appetit, in culpâ con-
stringitur, quæ non videtur.

Basil. de non adhærendo rebus
sæculatibus.
Et quemadmodum peruersi quidam &
subdoli homines, quorū studium est & pro-
positum ex aliorum bonis ditescere, (eam ta-
men potentiam non habent, vt apertâ vio-
lētiâ vtantur) vias insidiosè obsidere solent;
& si locum aliquem circa illas aut conualli-
bus profundis interruptum, aut dumorum
densitate obscurum viderint, in illum sese
abdunt; & huiusmodi velamento, viatorum
circumquaque conspectum, ne præuidean-
tur, amoliti, ex inopino illos adoriuntur, ne-
quisquam eorum laqueos periculosos vide-
re priùs queat, quàm in illos incidat: ita & Sa-
tan infensus nobis, & antiquus hostis, mun-
danarum oblectationum vmbris sese insi-
nuās (quæ periculosæ circa vitæ huius viam,
latronem occulere solent, & latibula præbe-
re insidiatori) indè improuisos nobis perdi-
tionis laqueos substernit. Oportet itaque
nos animi oculos perpetuò vigiles circum-
quaque diducere, & quidquid iucundum
apparet, mox suspectum habere, & præter-
currere; nec aliquam illi cogitationem ap-
plicare, etiamsi aurum copiosè propositum
videatur, & idoneum quod à volentibus tol-
latur, etiamsi quascumque delicias terra
proferat, & preciosa tabernacula ostentet:
etiamsi choreas, comessationes, ebrietates, &
mensas concentuum modulatione iuncundas
videamus; etiamsi offeratur venustas corpo-
rum. Sub his namque omnibus ita iucundis,
latebras habet communis noster hostis, ex-
pectans num per obiectorum spectacula il-
lecti, relictâ Regiâ viâ, ad ipsius aliquando
insidias ipsi vltrò declinemus. Et plurimùm
sanè timendum est, ne quo pacto illis incau-
tè accurrētes, & oblectationem illam, quam
vsurpantibus offerunt, nihil habere periculi
putantes, primo statim gustu, dolosè abdi-
tum hamum voremus, atque illo postea (no-
limus, velimus) ligati, ad terribiles latronis
latebras Mortem, scilicet, per huiusmodi ille-
cebras, imprudentes trahamur.

Ambr. lib. de bono mortis cap. 6.
Attolle [ô homo] animam tuam ne eam
illiciat esca laqueorum. Voluptates sæculi,
escae quædam sunt, & (quod peius est) escæ
malorum, escæ tentationum. Dum volupta-
tem quæris, laqueos incurris. Oculus enim
meretricis laqueus amatoris est; oculus ergo
meretricis, est laqueus. Laqueus est etiam
sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus,
fauces tuas, & postea exasperat eas amaritu-
dine conscientiæ peccatricis. Laqueus est
aliena possessio plena amœnitatis. Om-
ne iter istius vitæ plenum laqueorum est.
Vnde iustus dicit: In viâ hâc, quâ ambula-
bam, absconderunt laqueos mihi.

Ibid.
Quoties inimicus, cordi nostro conatur in-
serere, quo nos reflectat à sanctitatis propo-
sito & pijs votis? Quoties corporeos inflam-
mat ardores? Quoties occursare facit oculos
meretricios, quibus castum sustentet affectū,
vt improuiso amoris spiculo feriat imparatū?
Quoties inserit animo tuo verbum iniquū,
& cogitationes cordis absconditas? His ani-
ma, quæ cupit euolare, deponitur. Sed tu ob-
luctare quasi bonus miles Christi Iesv.

[blanco]