Hermannus Hugo, Pia desideria (1624)
Table of contents ↑Perfice gressus meos in semitis tuis [18]
ERgo caduca gradum toties mihi tibia fallet,
Sternet & in planâ pes vitiosus humo?
Aspice, qui Cœlis hominum vestigia spectas,
Firmaque fac presso stet mea planta solo.
Instruit implumes pennata Ciconia pullos,
Et docet aërias præpes inire vias.
Exemplo volucrem sequitur modò filia Matrem,
Tutaque iam peragit, quod metuebat, iter.
Prouocat expansis sobolem Iouis armiger alis,
Et iubet insuetas sollicitare plagas.
Mox præit, & pleno se iactat in aëra lapsu,
Remigio soboles subsequiturque patrem.
Dum primùm ignotas tentat puer inscius vndas,
Subere vel iunco mobile findit iter:
Mox opis oblitus, flumen sine cortice tranat,
Flumen inexperto sæpè sed ore bibit:
Sæpiùs at doctis vbi plauserit æquora palmis,
Ducit in immenso brachia tuta salo.

Aspice quâ nobis arte leuetur iter:
Sustineor fragili puerilia membra curuli,
Quæque vehunt socias ipsa propello rotas.
Nempe tripes baculi sic stipite nititur ætas,
Fertque senex proprium, quo fuit vsus, equum.
Ne tamen ambiguis malè decipiare querelis;
De pedibus, moneo, nulla querela meis.
Nec vitio plantæ; vitio neque crura laborant;
Saxa per & salebras tibia nostra salit.
Non ego pennipedi dubitem certare Camillæ,
Isse per intactas quæpede, fertur, aquas.
Quod queror, est animi vitium lacrymabile nostri,
Qui, quibus incedat, languidus est pedibus.
Heu iacet afflictis, affectibus omnibus æger!
(Hi, quibus incessit, nempe fuêre pedes)
Si quod iter, quamuis breue sit, virtutis eundum est,
Mens mihi fit minimæ lassa labore viæ;
Crura forent fragilis veluti tua, Nile, papyrus,
Quæque ruit motâ canna palustris aquâ.
Rarus, at immodicus quandoque resuscitat ardor,
Et pede fulmineo stringere cogit iter:
Sed bene vix cœptum, currendi extinguitur ardor;
Lampadis vt magno flammula parua Noto.
Ne tamen ignauis videar segnescere plantis,
Promoueo tardos pigra subinde gradus.
Ast mea tunc, caueam quisquam vestigia seruet,
Ne puter immodicis ebria facta scyphis.
Scilicet in partes ita tibia claudicat ambas,
Semipedis claudi pes vt hiulcat iter:
Nunc volo, nunc nolo, nunc æstuo, nunc languesco,
Nunc stupet vt rigido mens religata gelu!
Impatiens igitur, cœpti sine fruge laboris,
Sæpe viæ medio, lassa retento gradum.
Sed neque, quâ languens statione resistere tento,
Instabilem valeo figere firma pedem.
Auferor aduerso velut incita puppis ab æstu,
Quam neque vis remi nec sua veia iuuant;
Damnàque sunt iterum vano redimenda recursu,
Irritus æterno sic redit orbe labor.
Nempe catenati, sic publica corpora, serui
Circumeunt toties, pendula tecta molæ;
It mola, perque suos rapitur circumvaga gyros,
Sed perit his, quicquid conficit illa viæ.
Heu quid agam! neque sueta vehi neque currere docta,
Nec pedibus minimas vtilis ire vias!
Magnum iter est Cœlo, magnis huc passibus itur;
Quid faciet lentis nostra quadriga rotis?
Tu spatia ingenti perlaberis ardua saltu,
Vastaque tergemini crura gigantis habes.
Eöum passu, Hesperiumque amplectere mundum;
Sub femur vt Rhodius vela Colossus agit:
Ast testudineo reptat mihi tibia gressu,
Aut chelis referor, Cancer adunce, tuis.
Quid positas igitur sperem contingere metas,
Quæ metas refugo perdita sector equo?
O Deus, ambiguos trepidantis perfice gressus,
Vincat & applausis nostra quadriga rotis!

Naziā. de vit. huma.
Sæpè etenim egregiâ dum spe subnixus, in altum
Efferor, ac mediæ virtutis septa volatu
Transilio, dirus resupinum montis ad ima
Præcipitem fundit Satanas; mihique accidit illud,
Quod solet huic, qui littoreâ dum incedit arenâ,
Haud certa elusis pedibus vestigia firmat.
Erigor ipse iterum, rursusque in terga relabor,
Infelix magè, quàm prius; incedensque labore
Perpetuo, trepidumque fouens in corde pauorem
Vix gradior, citus at labens figo oscula terræ.

Ambr. de fugâ sæculi, cap. 1.
Nam quis inter tot passiones huius corpo-
ris, inter tantas ille cebras huius sæculi, tutum
atque intemeratum seruare potest Vestigium?
Respexit oculus, & sensum mentis auertit;
audiuit auris, & intentionem inflexit; in-
halauit odor, & cogitationem impediuit; os
libauit, & crimen retulit; tactus contigit, &
ignem adoleuit.

Orig. hom. 4. in Psal. 36.
[Quare] qui iter agit ad virtutem, multa sunt quæ digredi habet & transire. Ergo &
tu, qui ad Christvm tendis (qui est Dei
virtus) digredere luxuriam, scorta, adulte-
rium; digredere furta, falsa testimonia; tum
deinde digredere & auaritiam, & omnem
pecuniæ cæterarumque; malarum rerum con-
cupiscentiam; digredere mendacium, digre-
dere stultitiam sæculi.

Chrys. in 3. c. ad Phil.
Bonum crus fac pedi tuo, non enim natu-
ræ est, sed voluntatis: leuem hanc reddamus,
ne celeritati pedum reliquum pondus offi-
ciat. Doce pedes esse cautos; pauimentum
enim multis locis est lubricum; ac si cadas,
multa perdidisti: attamen & si cecideris, sur-
ge; licet enim & hoc pacto vincere. Num-
quam lubricis rebus te commitas, & non
cades: super solidas ac stabiles curre.

Greg. lib. 26. mor. c. 10. in cap. 35. Iob.
In eo namque oftendimus quantâ ad Do-
minum cupiditate flagramus, si non solùm
ad eum per tranquilla & mollia, sed etiam
per aspera & dura transimus. Hinc namque
Propheta ait. Qui perfecit pedes meos, quasi cerui.
Ceruus enim cùm montium iuga conscen-
dit, quæque aspicit aspera, quæque se obij-
ciunt sentibus illigata, dato saltu transgre-
ditur, & absque vllo cursus sui obstaculo, in
superioribus eleuatur; ita etiam electorum
mentes, quæque sibi in hoc mundo obsi-
sistere atque obuiare conspiciunt, contem-
plationis saltu transcendunt, & more ceruo-
rum, despectis terrenorum sentibus, in su-
perna se euehunt.

Aug. in Psal. 38.
Est ascensio, est transilitio, non pedi-
bus, non scalis, non pennis; & tamen si
interiorem hominem attendas, & pedibus,
& scalis, & pennis. Nam si non pedibus;
quomodo dicit homo interior. Non veniat
mihi pes superbiæ? si non scalis; quid sunt quas
vidit Iacob? si non pennis; quis est qui dicit:
Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, & volabo
& requiescam? sed in rebus corporalibus, a-
liud sunt pedes, aliud scalæ, aliud pennæ.
Intus autem & pedes & scalæ, & pennæ
affectus sunt & bonæ voluntates.

Bern. serm. 85 in Cant.
Stat [anima] manu verbi leuata velut
super duos pedes, deuotionem & agnitio-
nem. Stat inquam, sed sibi putet dictum,
qui se existimat stare, videat ne cadat. Putásne
stare per se poterit, quæ surgere per se non
potuit? Cur ergo si stare per se poterat, ora-
bat homo de terra, Confirma me, inquiens,
in verbis tuis Domine: Denique & probârat.
Eius ipsius illa vox fuit: Impulsus, euersus sum
vt caderem, & Dominus suscepit me. Quæris,
quis ille impulsor? non est vnus. Impulsor
Diabolus est, impulsor Mundus, impulsor
Homo. Quis iste homo sit, quæris? quisque
sui. Noli mirari, vsque adeò homo impul-
sor sibi est, & suimet præcipitator, vt non
sit quod ab altero impulsore formides, si ip-
se à te proprias contineas manus: manus
tua, consensus tuus. Cùm igitur tres sint
stanti imminentes stratores; horum, Diabo-
lus liuore malitiæ; Mundus, vento vanita-
tis; Homo, semetipsum pondere suæ corru-
ptionis impellit. Impellit Diabolus, sed
non euertit, si quidem tuum tu illi negaue-
ris assensum. Est & Mundus impulsor, quia
in maligno positus est; impellit omnes, sed
solos euertit amicos suos. Ex quo satis cla-
ret, quàm sit Homo præcipuus impulsor sui,
qui suo, sine alieno impulsu, cadere potest;
alieno, absque suo, cadere non potest. Sed
innixum verbo & indutum virtute ex alto,
nulla vis, nulla fraus, nulla iam illecebra
poterit vel stantem deijcere, vel subijcere
dominantem. Vis non timere impulso-
rem? non veniat tibi pes superbiæ, & manus im-
pellentis non moueat te. ibi ceciderunt, qui
operantur iniquitatem, ibi Diabolus & Angeli
corruerunt. Denique in veritate non stetit qui
non innixus est verbo. & ideò fortassis se-
dere voluit, quia stare non valuit; dicebat
enim: sedebo in monte testamenti. Ceterùm
Deo aliter iudicante nec stetit, nec sedit,
sed cecidit, dicente Domino, Videbam Satha-
nan sicut fulgur de cælo cadentem: ergo qui
stat, si non vult cadere, non fidat sibi, sed
nitatur verbo. Cuius manu erigeris, ipsius ne-
cesse est virtute tenearis.

Aug. tract. de Cāt. nouo cap. 7.
Via nostra, ambulantes quærit; sed
tria sunt hominum genera quæ odit: Re-
manentem, Retro-redeuntem, Abeuntem:
ab his tribus generibus malis, Domino ad-
iuuante vindicetur, & defendatur gressus
noster. Iam verò cùm ambulantes sumus,
alius tardiùs ambulat, alius celeriùs, am-
bo tamen ambulant; excitandi sunt ergo
Remanentes; Retro-redeuntes reuocan-
di; Errantes in viam ducendi; Tardi ex-
hortandi; Celeres imitandi. Qui non pro-
ficit, remansit in via; qui fortè à melio-
re proposito declinat, ad id quod dete-
rius reliquerat, reuersus est retrò; qui si-
dem deserit, à viâ errauit. Cum tardis sit
nobis & cum celerioribus ratio, cum am-
bulantibus tamen. Quis est qui non pro-
ficit? qui se putauerit esse sapientem; qui
dixerit, Sufficit mihi, quod sum: qui non
attenderit eum, qui dicit: quæ retrò oblitus
in ea quæ ante sunt extentus secundùm intentio-
nem, sequor ad palmam vocationis Dei in
Christo Iesv. Currentem se
dixit, sequentem se dixit, non remansit,
non retrospexit: absit vt errauerit, quia
viam ipse docebat, qui & tenebat, & osten-
debat.

Paulin. epist. ad Cælant. in fine inter epi. Hier.
tom. 1.
Beati sunt qui non de præteritâ sibi iu-
stitiâ blandientes, secundùm Apostolum,
per dies singulos in virtute renouantur. Iu-
stitia enim Iusti non proderit ei, à quo die,
iustus esse desierit. Sanctus ergo securus es-
se non debet, quamdiu in huius vitæ agone
versatur, sed totum quo tenditur spatium,
vitæ tuæ est, vt peragere possis iustitiam, nec
de præteritâ iustitiâ confidens remissior essi-
ciaris.

Aug. ser. 15. de verbis Apostol.
Quare semper tibi displiceat quod es, si
vis peruenire ad id quod nondum es;
nam vbi tibi placuisti, ibi remansisti. Si au-
tem dixeris, sufficit; & peristi. semper ad-
de, semper ambula, semper profice, noli
in viâ remanere, noli retroredire, noli deuia-
re. Remanet, qui non proficit; retro-redit, qui
ad alia reuoluitur vnde iam abcesserat; de-
uiat, qui apostatat. Meliùs it claudus in viâ,
quàm cursor præter viam.

Aug. li. 4. de symbo. ad Catechu.
Vt quid claudicatis in duas partes? dixit Elias
populo. Si Deus est, ite post illum; si mun-
dus est, ite post illum; si Deus eligitur, seruia-
tur illi, secundùm ipsius voluntatem; si
mundus eligitur, vt quid fictum cor quasi
Deo accommodatur? quid tibi cum pompis
Diaboli, amator Christi ? ô munde im-
munde, teneri vis pergens, quid faceres si re-
maneres? quem non desiperes dulcis, si a-
marus alimenta mentiris?

[blanco]